- SIGOLLTORES
- SIGOLLTORESGraece Σφραγιςταὶ, dicebantur Aegyptiis Sacerdotes illi, qui victimas signabant. Cum enim, ut tite offerretur animal, non modo id mundum, sed et immaculatum, esse deberet, Sacerdos ad id constitutus, pecude cum stante, tum resupinatâ, linguâ etiam exsertâ, victimam exquirebat: caudae etiam pilos inspiciebat, an vel unum nigrum pilum (boves enim non nisi rufos immolabant Aegyptii) videret. Quod si esset omnino munda, notabat eam hyblo cornibus alligato: deinde terrâ sigillari applicatâ, annulum imprimobat, et sic abducebatur victima. Qui non sigillatam immolabat, morte puniebatur, Herodot. l. 2. c. 38. Atque hi Sacerdotes inde Sigillatores appellati sunt. Servius ad illud Virgilin, Aen. l. 4. v. 57.----- Lectas de more bidentes.De more, inquit, scil. antiquo, omnibus noto: i. e. ne habeant caudam aculeatam; ne linguam sissam; ne aurem nigram. Chaeremon apud Porphrium naevos a Sigillatoribus observari solitos exactius recensens, boves feminas, et marium quotquot gemelli aut maculosi, aut colores diversi, aut desormes, aut domti (utpote iam laboribus consecrati) aut oculô privati, aut hominum (vel Deorum suorum) similitudinem serentes, ab iis reiectos ait: infinitas huiusmodi observationes, et propterea integros libros περὶ τῆς τέχνης τῶ καλουμένων Μοχοσφραγιςτῶν, de illorum arte, qui Victimarum Sigillatores vocarentur conscriptos esse, addens. Ἀποσφράγισμα Sigilli quodnam fuerit, docet Plutarchus, ex Castore, Homo videl. in genua desidens, manibus post tergum reductis, ense iugulo imminente, de Isid. quô pactô sacri horrendi, ἀνθρωπωθυσίας olim apud Aegyptios usitatae, vestigium in victimarum sigillo mansisse videtur. Heliopoli sane, Iunoni Lucinae quottidie homines tes, qui ἐδοκιμάζοντο, καθάπερ οἱ ζητούμενοι μόχοι καὶ συσφραγιζόμενοι, probabantur, non secus acquaesiti illi Vituli puri et Sigillati, mactari solitos, docet Manetho, apud Porphyr. de Abstin. l. 2. §. 55. donec Amosis Rex Cereis victimis substitutis, inhumanitatem illam, ita funditus exstirpavit, ut Herodotus eam numquam in Aegypto viguisse crediderit l. cit. c. 45. quem Macrobius sequitur Saturnal. l. 1. c. 7. Vide Ioh. Marshamum Canone Chron. Sec. XI. et hic passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.